Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Aliquid et de tuo profer. Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant. Memoriam in alienis exercuerunt. Aliud autem est meminisse, aliud scire. Meminisse est rem commissam memoriae custodire. At contra scire est et sua facere quaeque nec ad exemplar pendere et totiens respicere ad magistrum. "

Hoc dixit Zenon, hoc Cleanthes ! " Aliquid inter te intersit et librum. Quousque disces? Iam et praecipe. " Quid est quare et [*](quid est quare et Hense; quid est et quare p; quidem quod ar te L; quid est quare Pb.) audiam, quod legere possum?" "Multum," inquit, "viva vox facit." Non quidem haec, quae alienis verbis commodatur et actuari vice fungitur.

Adice nunc quod isti, qui numquam tutelae suae fiunt, primum in ea re secuntur priores, in qua nemo non a priore descivit; deinde in ea re secuntur, quae adhuc quaeritur. Numquam autem invenietur si

v1.p.240
contenti fuerimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil invenit, immo nec quaerit.

Quid ergo ? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est. VALE.