Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo ? Non ibo per priorum vestigia? Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam. Qui ante nos ista moverunt, non domini nostri, sed duces sunt. Patet omnibus veritas, nondum est occupata. Multum ex illa etiam futuris relictum est. VALE.

Cresco et exulto et discussa senectute recalesco, quotiens ex iis, quae agis ac scribis, intellego, quantum te ipse, nam turbam olim reliqueras, superieceris. [*](superieceris von Jan; supertegeris MSS.) Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, si pastor ex fetu gregis sui capit voluptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adulescentiam illius suam iudicet; quid evenire credis iis, qui ingenia educaverunt et quae tenera formaverunt adulta subito vident ?