Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor. Qui sic crescebat illi, quomodo manifestior notari solet agitatorum laetitia, cum septimo spatio palmae adpropinquant.

Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum sperare se nullum dolorem esse in illo extremo anhelitu; si tamen esset, habere aliquantum in ipsa brevitate solacii. Nullum enim dolorem longum esse, qui magnus est. Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se, quin senilis anima in primis labris esset nec magna vi distraheretur a corpore. " Ignis, qui alentem [*](alentem Cornelissen; valentem MSS.) materiam occupavit, aqua et interdum ruina

v1.p.220
extinguendus est; ille, qui alimentis deficitur, sua sponte subsidit."

Libenter haec, mi Lucili, audio non tamquam nova, sed tamquam in rem praesentem perductus. Quid ergo ? Non multos spectavi abrumpentes vitam ? Ergo vero vidi, sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem veniunt sine odio vitae et admittunt illam, non adtrahunt.

Illud quidem aiebat tormentum nostra nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem. A quo enim non prope est, parata omnibus locis omnibusque momentis ? " Sed consideremus," inquit, " tunc, cum aliqua causa moriendi videtur accedere, quanto aliae propiores sint, quae non timentur." Hostis alicui mortem minabatur, hanc cruditas occupavit.

Si distinguere voluerimus causas metus nostri, inveniemus alias esse, alias videri. Non mortem timemus, sed cogitationem mortis. Ab ipsa enim semper tantundem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est. Quod enim morti tempus exemptum est ?

Sed vereri debeo, ne tam longas epistulas peius quam mortem oderis. Itaque finem faciam. Tu tamen mortem ut numquam timeas, semper cogita. VALE.

v1.p.222