Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Bassum Aufidium, virum optimum, vidi quassum, aetati [*](vidi quassum, aetati Hense; vidquassum aetatu aetati p; vidi quassum aetate, aetati Chatelain.) obluctantem. Sed iam plus illum degravat quam quod possit attolli; magno senectus et universo pondere incubuit. Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse. Diu illud continuit et, ut verius dicam, continuavit [*](continuavit Buecheler; continiavit p; concinnavit LPb.) ; subito defecit.
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti; ita
Bassus tamen noster alacer animo est. Hoc philosophia praestat, in conspectu mortis hilarem et in quocumque corporis habitu fortem laetumque nec deficientem, quamvis deficiatur. Magnus gubernator et scisso navigat velo, et, si exarmavit, tamen reliquias navigii aptat ad cursum. Hoc facit Bassus noster et eo animo vultuque finem suum spectat, quo alienum spectare nimis securi putares.
Magna res est, Lucili, haec et diu discenda, cum adventat hora illa inevitabilis, aequo animo abire. Alia genera mortis spei mixta sunt: desinit morbus, incendium extinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit; mare quos hauserat, eadem vi, qua sorbebat, eiecit incolumes; gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit. Nil habet quod speret, quem senectus ducit ad mortem. Huic uni intercedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur sed nec diutius.
Bassus noster videbatur mihi prosequi se et
Tam demens autem est, qui timet, quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus. An quisquam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentiatur, ea sentiatur ? " Ergo," inquit, "mors adeo extra omne malum est, ut sit extra omnem malorum metum."