Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Tu quidem ita vive, ut nihil tibi committas, nisi quod committere etiam inimico tuo possis; sed quia interveniunt quaedam, quae consuetudo fecit arcana, cum amico omnes curas, omnes cogitationes tuas misce. Fidelem si putaveris, facies. Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt. Quid est, quare ego ulla verba coram amico meo retraham ? Quid est, quare me coram illo non putem solum ?
Quidam quae tantum amicis committenda sunt, obviis narrant et in quaslibet aures, quicquid illos urserit, exonerant. Quidam rursus etiam carissimorum conscientiam reformidant, et si possent, ne sibi quidem credituri interius premunt omne secretum. Neutrum faciendum est. Utrumque enim vitium est, et omnibus credere et nulli. Sed alterum honestius dixerim vitium, alterum tutius; sic utrosque reprehendas, et eos qui semper inquieti sunt, et eos qui semper quiescunt.
Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio. Et haec non est quies, quae motum omnem molestiam iudicat, sed dissolutio et languor.
Itaque hoc, quod apud Pomponium legi, animo mandabitur: "quidam adeo in latebras refugerunt, ut putent in turbido esse, quicquid in luce est." Inter se ista miscenda sunt, et quiescenti agendum et agenti quiescendum est. Cum rerum natura delibera; illa dicet tibi et diem fecisse se et noctem. VALE.
Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et conposito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum