Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Marcellinum nostrum ego nondum despero. Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur. Est quidem periculum, ne porrigentem trahat; magna in illo ingenii vis est, sed iam tendentis in pravum. Nihilominus adibo hoc periculum et audebo illi mala sua ostendere.
Faciet
Ostendet mihi M. Lepidi [*](Lepidi Erasmus (from an unknown MS.); lepidum all known MSS.) philosophum Aristonem, qui in gestatione disserebat. Hoc enim ad edendas operas tempus acceperat. De cuius secta cum quaereretur, Scaurus ait: " Utique Peripateticus non est." De eodem cum consuleretur Iulius Graecinus, vir egregius, quid sentiret, " Non possum," inquit, " tibi dicere; nescio enim, quid de gradu faciat," tamquam de essedario interrogaretur.
Hos mihi circulatores, qui philosophiam honestius neglexissent quam vendunt, in faciem ingeret. Constitui tamen contumelias perpeti; moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est ista hilaritas longa. Observa; videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere et acerrime rabere.
Propositum est adgredi illum et ostendere, quanto pluris fuerit, quom multis minoris videretur. Vitia eius etiam si non excidero, inhibebo; non desinent, sed