Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Triginta," inquit, [*](inquit p; inquis LPb.) " tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere." Quid interest, quot domini sint ? Servitus una est. Hanc qui contempsit, in quantalibet turba dominantium liber est.

Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero. " Initium est salutis notitia peccati." Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus. Nam qui peccare se nescit, corrigi non vult; deprehendas te oportet, antequam emendes.

Quidam vitiis gloriantur; tu existimas aliquid de remedio cogitare, qui mala sua virtutum loco numerant ? Ideo quantum potes, te ipse coargue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris. Aliquando te offende. VALE.

De Marcellino nostro quaeris et vis scire, quid agat. Raro ad nos venit, non ulla alia ex causa quam quod audire verum timet, a quo periculo iam abest.

v1.p.204
Nulli enim nisi audituro dicendum est. Ideo de Diogene nec minus de aliis Cynicis, qui libertate promiscua usi sunt et obvios monuerunt, dubitari solet, an hoc facere debuerint.

Quid enim, si quis surdos obiurget aut natura morbove mutos ? " Quare," inquis, " verbis parcam ? Gratuita sunt. Non possum scire, an ei profuturus sim, quem admoneo; illud scio, alicui me profuturum si multos admonuero. Spargenda manus est. [*](So the MSS.; otherwise Hense would read spargendum plena manu est.) Non potest fieri, ut non aliquando succedat multa temptanti."