Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit
Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos; "Minoris," inquit, "totidem scrinia emisses." Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret.
Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: " Et quomodo possum ? Vix vivo," " Noli, obsecro te," inquit, " istuc dicere; non vides, quam multos servos valentissimos habeas ? " Bona mens nec commodatur nec emitur. Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem. At mala cotidie emitur.
Sed accipe iam quod debeo et vale. " Divitiae sunt ad legem naturae conposita paupertas." Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter; sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur. Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. VALE.
Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis? Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster,
sequentur te, quocumque perveneris, vitia.
- Terraeque urbesque recedant,
Hoc idem querenti cuidam Socrates ait: " Quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas ? Premit te eadem causa, quae expulit." Quid terrarum iuvare novitas potest ? Quid cognitio urbium aut locorum ? In inritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuvet ? Tecum fugis. Onus animi deponendum est; non ante tibi ullus placebit locus.
Talem nunc esse habitum tuum cogita, qualem Vergilius noster vatis inducit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui:
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod
- Bacchatur vates, magnum si pectore possit
- Excussisse deum.
At cum istud exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo, interest, et ideo nulli loco addicere debemus animum. Cum hac persuasione vivendum est: " Non sum Uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est."
Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus, in quas subinde priorum taedio migras. Prima enim quaeque placuisset, si omnem tuam crederes. Nunc non [*](nunc non Schweighäuser; nunc pL; non other MSS.) peregrinaris, sed erras et agens ac locum ex loco mutas, cum illud, quod quaeris, bene vivere, omni loco positum sit.
Num quid tam turbidum fieri potest quam forum ? Ibi quoque licet quiete vivere, si necesse sit. Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam. Nam ut loca gravia etiam firmissimam valitudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescent! sunt aliqua parum salubria.
Dissentio ab his, qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum difficultatibus rerum magno animo conluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna. Non multum prodest vitia sua proiecisse, si cum alienis rixandum est. "