Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Clamo mihi ipse: " Numera annos tuos, et pudebit [*](After pudebit Thomas and Hense 2 insert te.) eadem velle, quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas [*](luendae Pincianus; levandas or leundas or leuaturas MSS.) ; non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit; ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt

v1.p.194
fideles; etiam si non nocent, fugiunt.

Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt."