Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Cum iam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas paedagogum; interim aliquorum te auctoritate custodi, aut Cato ille sit aut Scipio aut Laelius aut talis, cuius [*](aut talis, cuius Disselbeck and Buecheler; aut alicuius (aut cuius) MSS.) interventu perditi quoque homines vitia supprimerent, dum te efficis eum, cum quo peccare non audeas. Cum hoc effeceris, et aliqua coeperit apud te tui esse dignatio, incipiam tibi permittere, quod idem suadet Epicurus: " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba."
Dissimilem te fieri multis oportet. Dum tibi tutum non est [*](est Muretus; sit MSS.) ad te recedere, circumspice singulos; nemo est, cui non satius sit cum quolibet esse quam secum. " Tunc praecipue in te ipse secede, cum esse cogeris in turba"; si bonus vir, si quietus, si temperans. Alioquin in turbam tibi a te recedendum est; istic malo viro propius es. VALE.
Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim. Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis.
Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore. Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore. Magnam partem oneris sui posuit. Exultat et mihi facit controversiam de senectute. Hunc ait esse florem suum.