Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec cum descripsisses quo soles ore, semper quidem magnus, numquam tamen acrior quam ubi veritati commodas verba, dixisti:

  1. Mors non una [*](una Muretus; ultima MSS.) venit, sed quae rapit, ultima mors est.
Malo te legas quam epistulam meam. Apparebit enim tibi hanc, quam timemus, mortem extremam esse, non solam.

Video quo spectes; quaeris, quid huic epistulae infulserim, quod dictum alicuius animosum, quod praeceptum utile. Ex hac ipsa materia, quae in manibus fuit, mittetur aliquid. Obiurgat Epicurus non minus eos, qui mortem concupiscunt, quam eos, qui timent, et ait: " Ridiculum est currere ad mortem taedio vitae, cum genere vitae, ut currendum ad mortem esset, effeceris."

Item alio loco dicit: " Quid tam ridiculum quam adpetere mortem, cum vitam inquietam tibi feceris metu mortis ?" His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum inprudentiam esse, immo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.

Quicquid horum tractaveris, confirmabis animum

v1.p.180
vel ad mortis vel ad vitae patientiam. In utrumque [*](aut in utrumque pLPb; Hense rejects aut.) enim monendi ac firmandi sumus, et ne nimis amemus vitam et ne nimis oderimus. Etiam cum ratio suadet finire se, [*](se Madvig; sed MSS.) non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.

Vir fortis ac sapiens non fugere debet e vita, sed exire. Et ante omnia ille quoque vitetur affectus, qui multos occupavit, libido moriendi. Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque; illi contemnunt vitam, hi gravantur.