Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest et scribi; tale consilium non tantum absentibus, etiam posteris datur. Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis
Non tantum praesentis, sed vigilantis est occasionem observare properantem. Itaque hanc circumspice, hanc si videris, prende et toto impetu, totis viribus id age, ut te istis officiis exuas.
Et quidem quam sententiam feram, adtende. Censeo aut ex ista vita tibi aut e vita exeundum. Sed idem illud existimo, leni eundum via, ut quod male inplicuisti, solvas potius quam abrumpas, dummodo si alia solvendi ratio non erit, vel abrumpas. Nemo tam timidus est, ut malit semper pendere quam semel cadere.
Interim, quod primum est, impedire te noli. Contentus esto negotiis, in quae descendisti, vel quod videri mavis, incidisti. Non est quod ad ulteriora nitaris; aut perdes excusationem et apparebit te non incidisse. Ista enim, quae dici solent, falsa sunt: " Non potui aliter. Quid, si nollem ? Necesse erat." Nulli necesse est felicitatem cursu sequi; est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti.
Numquid offenderis, si in consilium non venio tantum, sed advoco, et quidem prudentiores quam ipse sum, ad quos soleo
Idem tamen subicit nihil esse temptandum, nisi cum apte poterit tempestiveque temptari. Sed cum illud tempus captatum diu venerit, exiliendum ait. Dormitare de fuga cogitantem vetat et sperat salutarem etiam ex difficillimis exitum, si nec properemus ante tempus nec cessemus in tempore.