Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?
Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura [*](Hense inserts iactura after vitae.) laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cum omnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli. VALE.
Putas me tibi scripturum, quam humane nobiscum hiemps egerit, quae et remissa fuit et brevis, quam malignum ver sit, quam praeposterum frigus, et alias ineptias verba quaerentium ? Ego vero aliquid, quod et mihi et tibi prodesse possit, scribam. Quid autem id erit, nisi ut te exhorter ad bonam mentem? Huius fundamentum quod sit quaeris ? Ne gaudeas vanis. Fundamentum hoc esse dixi; culmen est.
Ad summa pervenit, qui scit, quo gaudeat, qui felicitatem suam in aliena potestate non posuit; sollicitus est et incertus sui, quem spes aliqua
Hoc ante omnia fac, mi Lucili: disce gaudere.
Existimas nunc me detrahere tibi multas voluptates, qui fortuita summoveo, qui spes, dulcissime oblectamenta, devitandas existimo? Immo contra nolo tibi umquam deesse laetitiam. Volo illam tibi domi nasci; nascitur, simodo intra te ipsum sit. Ceterae hilaritates non implent pectus, frontem remittunt, leves sunt, nisi forte tu iudicas eum gaudere, qui ridet. Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
Mihi crede, verum gaudium res severa est. An tu existimas quemquam soluto vultu et, ut isti delicati locuntur, hilariculo mortem contemnere, paupertati domum aperire, voluptates tenere sub freno, meditari dolorum patientiam ? Haec qui apud se versat, in magno gaudio est, sed parum blando. In huius gaudii possessione esse te volo; numquam deficiet, cum semel unde petatur inveneris.
Levium metallorum fructus in summo est; illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti. Haec, quibus delectatur vulgus, tenuem habent ac perfusoriam voluptatem, et quodcumque invecticium gaudium est, fundamento caret. Hoc, de quo loquor, ad quod te conor perducere, solidum est