Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nemo," inquit, " aliter quam qui modo [*](qui modo Wolters; quomodo MSS.) natus est exit e vita." Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae vitium est. Illa nobiscum queri [*](nobiscum queri Haase; nobis conqueri MSS.) debet et dicere: " Quid hoc est ? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite."

v1.p.158

Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?

Causa autem haec est, quod inanes omnium bonorum sumus, vitae iactura [*](Hense inserts iactura after vitae.) laboramus. Non enim apud nos pars eius ulla subsedit; transmissa est et effluxit. Nemo quam bene vivat, sed quam diu, curat, cum omnibus possit contingere, ut bene vivant, ut diu, nulli. VALE.