Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed si propter hoc tergiversaris, ut circumspicias, quantum feras tecum et quam magna

v1.p.156
pecunia instruas otium, numquam exitum invenies. Nemo cum sarcinis enatat. Emerge ad meliorem vitam propitiis dis, sed non sic, quomodo istis propitii sunt, quibus bono ac benigno vultu mala magnifica tribuerunt, ad hoc unum excusati, quod ista, quae urunt, quae excruciant, optantibus data sunt.

Iam inprimebam epistulae signum; resolvenda est, ut cum sollemni ad te munusculo veniat et aliquam magnificam vocem ferat secum, et occurrit mihi ecce nescio utrum verior an eloquentior. "Cuius?" inquis; Epicuri, adhuc enim alienas sarcinas adsero [*](adsero Harmon; adopto Hense; adoro LPb.) ; "Nemo non ita exit e vita, tamquam modo intraverit."

Quemcumque vis occupa, adulescentem senem medium; invenies aeque timidum mortis, aeque inscium vitae. Nemo quicquam habet facti, in futurum enim nostra distulimus. Nihil me magis in ista voce delectat quam quod exprobratur senibus infantia. "

Nemo," inquit, " aliter quam qui modo [*](qui modo Wolters; quomodo MSS.) natus est exit e vita." Falsum est; peiores morimur quam nascimur. Nostrum istud, non naturae vitium est. Illa nobiscum queri [*](nobiscum queri Haase; nobis conqueri MSS.) debet et dicere: " Quid hoc est ? Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus; quales intrastis exite."

v1.p.158

Percepit sapientiam, si quis tam securus morietur quam nascitur; nunc vero trepidamus, cum periculum accessit, non animus nobis, non color constat; lacrimae nihil profuturae cadunt. Quid est turpius quam in ipso limine securitatis esse sollicitum ?