Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae [*](For rigidae Lipsius proposed regiae, " like that of a king." This may be the correct reading.) tunc potentiae ministrum et magna tractantem: "Si gloria," inquit, "tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris."

Numquid ergo mentitus est ? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset ? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi [*](sibi inserted by Gertz.) Cicero illum adplicuisset.

Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.

v1.p.144
Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:
  1. Fortunati ambo ! Siquid mea carmina possunt.
  2. Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
  3. Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
  4. Accolet imperiumque pater Romanus habebit.

Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.

Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat. "Si vis," inquit, " Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est."