Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.

v1.p.148
Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. VALE.

Iam intellegis educendum esse te ex istis occupationibus speciosis et malis. Sed quo modo id consequi possis quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistulas cibi aut balinei tempus eligere; vena tangenda est. Vetus proverbium est gladiatorem in harena capere consilium; aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis intuentem monet.

Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest et scribi; tale consilium non tantum absentibus, etiam posteris datur. Illud alterum, quando fieri debeat aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit, cum rebus ipsis

v1.p.150
deliberandum est.