Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Non est tamen quare tu multum tibi facere videaris. Facies enim, quod multa milia servorum, multa milia pauperum faciunt; illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri. Exerceamur ad palum. Et ne inparatos fortuna deprehendat, fiat nobis paupertas familiaris. Securius divites erimus, si scierimus, quam non sit grave pauperes esse.
Certos habebat dies ille magister voluptatis Epicurus, quibus maligne famem extingueret, visurus, an aliquid deesset ex plena et consummata voluptate, vel quantum deesset et an dignum quod quis magno labore pensaret. Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum. Et quidem gloriatur non toto asse se [*](se added by Muretus.) pasci, Metrodorum, qui nondum tantum profecerit, toto.
In hoc tu victu saturitatem putas esse ? Et voluptas est. Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa
Liberaliora [*](liberaliora Muretus; liberiora MSS.; uberiora Buecheler.) alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae.
Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.
- Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
- Finge deo.