Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore

v1.p.124
nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat. Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. VALE.

Exulto, quotiens epistulas tuas accipio. Inplent enim me bona spe et iam non promittunt de te, sed spondent. Ita fac, oro atque obsecro. Quid enim habeo melius, quod amicum rogem, quam quod pro ipso rogaturus sum ? Si potes, subduc te istis occupationibus; si minus, eripe. Satis multum temporis sparsimus; incipiamus vasa in senectute colligere.

Numquid invidiosum est ? In freto viximus, moriamur in portu. Neque ego suaserim tibi nomen ex otio petere, quod nec iactare debes nec abscondere. Numquam enim usque eo te abigam generis humani furore damnato, ut latebram tibi aliquam parari et oblivionem [*](et oblivionem Lb; oblivione p and Hense; oblivionem P.) velim; id age, ut otium tuum non emineat,

v1.p.126
sed appareat.

Deinde videbunt de isto, quibus integra sunt et prima consilia, an velint vitam per obscurum transmittere; tibi liberum non est. In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae. Iam notitia te invasit. Ut in extrema mergaris ac penitus recondaris, tamen priora monstrabunt.

Tenebras habere non potes; sequetur, quocumque fugeris, multum pristinae lucis.

Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui. Quid enim relinques, quod invitus relictum a te possis cogitare? Clientes ? Quorum nemo te ipsum sequitur, sed aliquid ex te. Amicitia olim petebatur, nunc praeda; mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator. Non potest parvo res magna constare; aestima, utrum te relinquere an aliquid ex tuis malis.