Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.

  1. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
  2. Finge deo.

Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.

Sed iam incipiamus epistulam conplicare. "Prius," inquis, "redde quod debes." Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: " Inmodica ira gignit insaniam." Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.