Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

In hoc tu victu saturitatem putas esse ? Et voluptas est. Voluptas autem non illa levis et fugax et subinde reficienda, sed stabilis et certa. Non enim iucunda res est aqua et polenta aut frustum hordeacei panis, sed summa

v1.p.122
voluptas est posse capere etiam ex his voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nulla fortunae iniquitas possit.

Liberaliora [*](liberaliora Muretus; liberiora MSS.; uberiora Buecheler.) alimenta sunt carceris, sepositos ad capitale supplicium non tam anguste, qui occisurus est, pascit Quanta est animi magnitudo ad id sua sponte descendere, quod ne ad extrema quidem decretis timendum sit! Hoc est praeoccupare tela fortunae.

Incipe ergo, mi Lucili, sequi horum consuetudinem et aliquos dies destina, quibus secedas a tuis rebus minimoque te facias familiarem; incipe cum paupertate habere commercium.

  1. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
  2. Finge deo.

Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit. Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas; quod uno consequeris modo, si te etiam sine illis beate victurum persuaseris tibi, si illas tamquam exituras semper aspexeris.

Sed iam incipiamus epistulam conplicare. "Prius," inquis, "redde quod debes." Delegabo te ad Epicurum; ab illo fiet numeratio: " Inmodica ira gignit insaniam." Hoc quam verum sit, necesse est scias, cum habueris et servum et inimicum.

In omnes personas hic exardescit affectus; tam ex amore

v1.p.124
nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos. Nec interest, ex quam magna causa nascatur, sed in qualem perveniat animum. Sic ignis non refert quam magnus, sed quo incidat. Nam etiam maximum solida non receperunt; rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium. Ita est, mi Lucili, ingentis irae exitus furor est, et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. VALE.