Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nempe hoc quaeris et hoc ista dilatione vis consequi, ne tibi paupertas timenda sit; quid si adpetenda est ? Multis ad philosophandum obstitere divitiae; paupertas expedita est, secura est. Cum classicum cecinit, scit non se peti; cum aqua conclamata [*](aqua conclamata Gertz and Buecheler; aliqua conclamata MSS.) est, quomodo exeat, non quid efferat, quaerit; si [*](ut (aut) si MSS.; ut dei. Hense.) navigandum est, non strepitat [*](strepitat Hense; strepit at p; strepunt LPb.) portus nec unius comitatu inquieta sunt litora. Non circumstat illum turba servorum, ad quos pascendos transmarinarum regionum est optanda fertilitas.

Facile est pascere paucos ventres et bene institutos et nihil aliud desiderantes quam inpleri. Parvo fames constat, magno fastidium. Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.

Quid est ergo, quare hanc recuses contubernalem, cuius mores sanus dives imitatur ? si vis vacare animo, aut pauper sis oportet aut pauperi similis.

Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem paupertas voluntaria est. Tolle itaque istas excusationes: " Nondum habeo, quantum satis est; si ad illam summam pervenero, tunc me totum philosophiae dabo." Atqui nihil prius quam hoc parandum est, quod tu differs et post cetera paras; ab hoc incipiendum est. " Parare," inquis, " unde vivam

v1.p.112
volo." Simul et para et [*](para et Madvig; parare MSS.; et te parare Haase.) disce; si quid te vetat bene vivere, bene mori non vetat.