Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed non est nunc in hanc disputationem transeundum, quid sit iuris nostri, si providentia in imperio est, aut si fatorum series inligatos trahit, aut si repentina ac subita dominantur; illo nunc revertor, ut te moneam et exhorter, ne patiaris inpetum animi tui delabi et refrigescere. Contine illum et constitue, ut habitus animi fiat, quod est inpetus.

Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit. Excute illam, et invenies. Non est quod mireris animum meum; adhuc de alieno liberalis sum. Quare autem alienum dixi ? Quicquid bene dictum est ab ullo, meum est. Istuc quoque ab Epicuro dictum est: " Si ad naturam vives, numquam eris pauper; si ad opiniones, numquam eris dives."

Exiguum natura desiderat, opinio inmensum. Congeratur in te quicquid multi locupletes possederant. Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias. Accedant statuae et picturae

v1.p.108
et quicquid ars ulla luxuriae elaboravit; maiora cupere ab his disces.