Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo [*](sed id, a quo Hense, Thomas; sed ita quo MSS.) propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.
Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim
Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet; haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. "
Quid ergo?" inquis, "Videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit ? Qui furentium principum armis medius intervenit ? Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?"