Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Et quid interest quis dixerit ? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. VALE.

Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: " Si vales bene est, ego valeo." Recte nos dicimus: " Si philosopharis,

v1.p.96
bene est." Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.

Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.

Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio [*](ieiunio Madvig; in ieiuno pPb; in ieiunio L 1.) iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.

Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo

v1.p.98
pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris [*](saliaris Madvig; salutaris' pLb; saltaris P.) aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoius [*](quoius Buecheler; quos (quod) libet MSS.) libet ex his elige usum rudem, facilem.