Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. " Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget." "Ede," inquis, "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.

Et quid interest quis dixerit ? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. VALE.

Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: " Si vales bene est, ego valeo." Recte nos dicimus: " Si philosopharis,

v1.p.96
bene est." Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.