Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa non expectata venerunt! Quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere ? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte.
Quid facies lucri ? Tempus. Multa intervenient, quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat. Incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone.
Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis