Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Dicimus beata esse, quae secundum naturam sint. Quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.

Cacumen radicis loco ponis. Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, [*](incerti Erasmus; incepti BA.)

v3.p.440
tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare. Atqui quantulum interest inter cum, qui cum [*](qui cum Erasmus; quicumq. BA.) maxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens onus est ? Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.

Quare autem bonum in arbore animalique muto non est ? Quia nec ratio. Ob hoc in infante quoque non est, nam et huic deest; ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale [*](irrationale later MSS.; in ratione BA. BA write est aliquod in ratione animal twice.) animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum; in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert.

Quid ergo inter ista, quae rettuli, distat ? In eo, quod inrationale est, numquam erit bonum. In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest. Esse in eo, quod rationale est [*](esse in eo quod rationale est Buecheler and Schweighaeuser; sed in eo q. est rationale later MSS.; om. BA.) sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.

Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum. Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est. Quidni non sit ? Non magis quam in semine.

v3.p.442

Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus; hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici; hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit. Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine, nisi cum illi [*](illi later MSS.; illa BA.) ratio perfecta est.

Quod autem hoc bonum ? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. Si hoc est [*](est Rossbach; et BA.) bonum, et intellegibile est.