Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa [*](illa Haase; illi BA.) quemadmodum de beata vita, [*](de beata vita Madvig; debeat deb(v) ita BA.) quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque

v3.p.438
constituit. Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.

Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere ? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere. Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.

Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis."