Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuo profutura sit ? Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem etiam quo moratur ad prava properantes. [*](properantes Madvig; properante(i) MSS.) Sed et illud [*](et illud Harl.; illum BA.) dico: nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum
Quid, inquam, vires corporis alis et exerces ? Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit. Quid excolis formam ? Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris. Quid capillum [*](capillum later MSS.; eapullum BA.) ingenti diligentia comis ? Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior. Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris. vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum ?