Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
- Possum multa tibi veterum praecepta referre,
- Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
v3.p.436
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure. [*](secure. Buecheler; sicuti or sicut MSS.) Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur. Quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum ? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse. Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus. Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non [*](nulla non later MSS.; nulla BA.) delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.