Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut [*](deiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA.) qui
Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt. [*](transerunt Hense; transeunt BA.) Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.
Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantuum, quae cogitationes impedit nec ad seria patitur intendi, sic adulatorum et prava laudantium sermo diutius haeret quam auditur. Nec facile est animo dulcem sonum excutere; prosequitur et durat et ex intervallo recurrit. Ideo cludendae sunt aures malis vocibus et quidem primis; quom initum [*](quom initum Buecheler; quam initium A (nam) B.) fecerunt admissaeque insunt plus audent.
Inde ad haec pervenitur verba:
Quanta dementia est heredis sui res procurare et sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna faciat hereditas. Plus enim gaudebit tua morte, [*](tua morte later MSS.; tuamor B1A.) quo plus acceperit. Istos tristes et superciliosos alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos assis ne feceris nec dubitaveris bonam vitam quam opinionem bonam malle."
Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit. Idem possunt; abducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtutibus et in turpem vitam misera nisi
Quod adsequi poterimus', si scierimus [*](scierimus later MSS.; fecerimus BA.) duo esse genera rerum, quae nos aut invitent aut fugent. Invitant ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda et adridentia; fugat labor, mors, dolor, ignominia, victus adstrictior. Debemus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cupiamus. In contrarium pugnemus et ab invitantibus recedamus, adversus petentia concitemur.