Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt ! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur. Et recti [*](recti later MSS.; retu BA.) apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ; turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut [*](deiciant aut later MSS.; deiciantur ut BA.) qui
Horum omnium sermo vitandus est: hi sunt, qui vitia tradunt et alio aliunde transerunt. [*](transerunt Hense; transeunt BA.) Pessimum genus horum hominum videbatur, qui verba gestarent; sunt quidam, qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet; nam etiam si non statim profecit, semina in animo relinquit sequiturque nos etiam cum ab illis discessimus, resurrecturum postea malum.