Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non vides, quam diversus sit descendentium habitus et ascendentium ? Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt. Nam si descendas, pondus suum in priorem* partem dare, si ascendas, retro abducere cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur, in aspera et dura subeundum est; hic inpellamus corpora, illic refrenemus.

Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris [*](doloris Pinc.; dolores BA.) metus, per se formidabiles res, incutiunt ? Illos quoque nocere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae sectae hortantur ad vitia. Hoc enim iactant: solum sapientem et doctum esse amatorem. " Solus sapit [*](sapit Buecheler; apte BA.) ad hanc artem; aeque

v3.p.434
conbibendi et convivendi sapiens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem iuvenes amandi sint."