Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem velle, novissime in totum ab illa desuescunt. " Lucet: somni tempus est. Quies est: nunc exerceamur, nunc gestemur, nunc prandeamus. Iam lux propius accedit; tempus est cenae. Non oportet id facere, quod populus. Res sordida est trita ac vulgari via vivere. Dies publicus relinquatur: proprium [*](proprium later MSS.; proprius or propius BAp.) nobis ac peculiare mane fiat."

Isti vero mihi defunctorum loco sunt. Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et vivunt ? Hanc vitam agere eodem

v3.p.418
tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."