Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor [*](tumor later MSS.; timor BAp.) pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum

v3.p.414
corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit ?

Interrogas, quomodo haec animo pravitas fiat aversandi diem et totam vitam in noctem transferendi ? Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt. Hoc est luxuriae propositum, gaudere perversis nec tantum discedere a recto, sed quam longissime abire, deinde etiam e contrario stare.

Non videntur tibi contra naturam vivere qui ieiuni [*](qui ieiuni Pinc. and cod. Harl.; ieiuni BAp.) bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis et ad cibum ebrii transeunt ? Atqui frequens hoc adulescentium vitium est, qui vires excolunt, ut in ipso paene balinei limine inter nudos bibant, immo potent et sudorem, quem moverunt potionibus crebris ac ferventibus, subinde destringant. Post prandium aut cenam bibere vulgare est; hoc patres familiae rustici faciunt et verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos; illa ebrietas iuvat, quae in vacuum venit.