Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hos tu existimas scire quemadmodum vivendum sit, qui nesciunt quando ? Et hi mortem timent, in quam se vivi condiderunt ? Tam infausti quam nocturnae aves sunt. Licet in vino unguentoque tenebras suas exigant, licet epulis et quidem in multa fericula [*](fericula Turnebus; pericula Bap.) discoctis totum perversae vigiliae tempus educant, non convivantur, sed iusta sibi faciunt. Mortuis certe interdiu parentatur.

At mehercules nullus agenti dies longus est. Extendamus vitam; huius et officium et argumentum actus est. Circumscribatur nox, et aliquid ex illa in diem transferatur.

Aves, quae conviviis conparantur, ut inmotae facile pinguescant, in obscuro continentur; ita sine ulla exercitatione iacentibus tumor [*](tumor later MSS.; timor BAp.) pigrum corpus invadit, et superba umbra iners sagina subcrescit. At istorum

v3.p.414
corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Quippe suspectior illis quam morbo patientibus color est, languidi et evanidi albent, et in vivis caro morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerim. Quanto plus tenebrarum in animo est! Ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis umquam oculos tenebrarum causa habuit ?