Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum; illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus. VALE.
Itinere confectus incommodo magis quam longo in Albanum meum multa nocte perveni; nihil habeo parati nisi me. Itaque in lectulo lassitudinem pono, hanc coci ac pistoris moram boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor, quam nihil sit grave, quod leviter excipias, [*](After excipias, quod dei. by Buecheler.) indignandum nihil nisi [*](nisi later MSS.; om. BA.) ipse indignando adstruas.
Non habet panem meus [*](meus later MSS.; meum BA.) pistor; sed habet vilicus, sed habet atriensis, sed habet colonus. " Malum panem " inquis. Exspecta: bonus fiet. Etiam illum tibi tenerum et siligineum fames reddet. Ideo non est ante edendum quam illa imperat; exspectabo ergo nec ante edam quam aut bonum panem habere coepero aut fastidire desiero.