Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Isti vero mihi defunctorum loco sunt. Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et vivunt ? Hanc vitam agere eodem
v3.p.418
tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es." Recitabat Montanus Iulius carmen, tolerabilis poeta et amicitia Tiberi notus et frigore. Ortus et occasus libentissime inserebat. Itaque cum indignaretur quidam illum toto die recitasse et negaret accedendum ad recitationes eius, Natta Pinarius ait: " Numquam possum liberalius agere: paratus sum illum audire ab ortu ad occasum."
Cum hos versus recitasset:
Varus eques Romanus, M. Vinicii comes, cenarum bonarum adsectator, quas improbitate linguae merebatur, exclamavit: " incipit Buta dormire." Deinde cum subinde recitasset: