Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur ? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia [*](iuvantia Haase; iuvant illa Bp; vivant illa A.) petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.

Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique [*](obeundi undique Buecheler; obeundi(que) MSS.) concordia ? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem [*](perniciem later MSS.; praetium Bp; prium A.) illa , velut retibus implicata teneantur ?