Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Litigabis, ego video, cum tibi hodiernam quaestiunculam, in qua satis diu haesimus, exposuero. Iterum enim exclamabis: " hoc quid ad mores ? " Sed exclama, dum tibi primum alios opponam, cum quibus litiges, Posidonium et Archidemum; hi iudicium accipient. Deinde dicam: non quicquid morale est, mores bonos facit.

Aliud ad hominem alendum pertinet, aliud ad exercendum, aliud ad vestiendum, aliud ad docendum, aliud ad delectandum. Omnia tamen ad hominem pertinent, etiam si non omnia meliorem eum faciunt. Mores [*](mores later MSS.; timores BA.) aha aliter attingunt: quaedam illos corrigunt et ordinant, quaedam naturam eorum et originem scrutantur.

Cum quaero, [*](quaero add. Schweighaeuser; quaeritur later MSS.; om. BA.) quare hominem natura produxerit, quare praetulerit animalibus ceteris, longe me iudicas mores reliquisse ? Falsum est. Quomodo enim scies, qui habendi sint, nisi quid homini sit optimum, inveneris, nisi naturam eius inspexeris ? Tunc demum intelleges, quid faciendum tibi, quid vitandum sit, cum didiceris, quid naturae tuae debeas.

"Ego," inquis, "volo discere, quomodo minus cupiam, minus timeam. Superstitionem mihi excute. Doce leve esse vanumque hoc, quod felicitas dicitur, unam illi syllabam facillime accedere."

v3.p.398
Desiderio tuo satis faciam, et virtutes exhortabor et vitia converberabo. Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere. Quidni ? Cum maxima malorum optaverimus, et ex gratulatione natum sit quidquid adloquimur.

Interim permitte mihi ea, quae paulo remotiora videntur, excutere. Quaerebamus, an esset omnibus animalibus constitutionis suae sensus ? Esse autem ex eo maxime apparet, quod membra apte et expedite movent non aliter quam in hoc erudita. Nulli non partium suarum agilitas est. Artifex instrumenta sua tractat ex facili, rector navis scite [*](scite Windhaus; scit BA.) gubernaculum flectit, pictor colores, quos ad reddendam similitudinem multos variosque ante se posuit, celerrime denotat et inter ceram opusque facili vultu ac manu commeat; sic animal in omnem usum sui mobilest.

Mirari solemus saltandi [*](saltandi Gronovius; satiant BA; satiant saltandi cod. Harl.) peritos, quod in omnem significationem rerum et adfectuum parata illorum est manus, et verborum velocitatem gestus adsequitur. Quod illis ars praestat, his natura. Nemo aegre molitur artus suos, nemo in usu sui haesitat. Hoc [*](haesitat. hoc Madvig; haesit, ad hoc BA.) edita protinus faciunt. Cum hac scientia prodeunt; instituta nascuntur.

" Ideo," inquit, " partes suas animalia apte movent,

v3.p.400
quia si aliter moverint, dolorem sensura sunt. Ita, ut vos dicitis, coguntur, metusque illa in rectum, non voluntas movet." Quod est falsum. Tarda enim sunt, quae necessitate inpelluntur, agilitas sponte motis est. Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.