Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quae sit haec analogia, dicam. Noveramus corporis sanitatem; ex hac cogitavimus esse aliquam et animi. Noveramus vires corporis; ex his collegimus esse et animi robur. Aliqua benigna facta, aliqua humana, aliqua fortia nos obstupefecerant; haec coepimus tamquam perfecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species conspicui alicuius facti fulgorque celabat; haec dissimulavimus. Natura iubet augere laudanda, nemo non gloriam ultra verum tulit; ex his ergo speciem ingentis boni traximus.

Fabricius Pyrrhi regis aurum reppulit maiusque regno iudicavit regias opes posse contemnere. Idem

v3.p.384
medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias. Eiusdem animi fuit auro non vinci, veneno non vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum. " Vive," inquit, " beneficio meo, Pyrrhe, et gaude quod adhuc dolebas, Fabricium non posse corrumpi."

Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt. Postquam respexit et extra periculum esse patriam periculo suo sensit, " veniat, si quis vult," inquit, " sic euntem sequi," iecitque [*](iecitque later MSS.; legitque BA1.) se in praeceps et non minus sollicitus in illo rapido alveo fluminis ut armatus quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore tam tutus rediit, quam si ponte venisset.

Haec et eiusmodi facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adiciam, quod mirum fortasse videatur: mala interdum speciem honesti optulere et optimum, ex contrario enituit. [*](enituit Buecheler, with cod. Ottobon.; emicuit cod. Velz.; nituit BA.) Sunt enim, ut scis, virtutibus

v3.p.386
vitia confinia, et perditis quoque ac turpibus recti similitudo est; sic mentitur prodigus liberalem, cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, qui non donant, sed proiciunt; non voco ego liberalem pecuniae suae iratum. Imitatur neglegentia facilitatem, temeritas fortitudinem.

Haec nos similitudo coegit attendere et distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissidentia, ac [*](ac add. Gertz.) dum observamus eos, quos insignes egregium opus fecerat, adnotare, quis rem aliquam generoso animo fecisset et magno impetu, sed semel. Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam; factum laudavimus, contempsimus virum.

Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum [*](obnixum codd. Laur. and Ottobon.; obnoxium BA.) et lassitudinem corporis animo sublevantem. Praeterea idem erat semper et in omni actu par sibi, iam non consilio bonus, sed more eo perductus, ut non tantum recte facere posset,

v3.p.388
sed nisi recte facere non posset. Intelleximus in illo perfectam esse virtutem.