Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Habebat perfectum animum et ad summam sui adductum, supra quam
Maximum, inquam, mi Lucili, argumentum est animi ab altiore sede venientis, si haec, in quibus versatur, humilia iudicat et angusta, si exire non metuit. Scit enim, quo exiturus sit, qui unde venerit meminit. Non videmus quam multa nos incommoda [*](incommoda later MSS.; commoda BA.) exagitent, quam male nobis conveniat hoc corpus ?
Nunc de capite, nunc ' de ventre, nunc de pectore ac faucibus querimur. Alias nervi nos, alias pedes vexant, nunc deiectio, nunc destillatio, aliquando superest sanguis, aliquando deest; hinc atque illinc et expellimur; hoc evenire solet in alieno habitantibus.
At nos corpus tam putre sortiti nihilominus aeterna proponimus et in quantum potest aetas humana protendi, tantum spe occupamus, nulla contenti pecunia, nulla potentia. Quid hac re fieri , quid stultius potest? Nihil satis est morituris, immo morientibus; cotidie enim propius ab ultimo stamus, et illo, unde nobis cadendum est, hora nos omnis inpellit. vide in quanta caecitate mens nostra sit !
Hoc quod futurum dico, cum
Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. [*](aequalitas Gronovius; qualitas BA.) vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, [*](Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.) Apicium cenis, deliciis provocant.
Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter [*](et inter cod. Harl.; cancer BA.) simulationem virtutum vitiorum [*](amoremque vitiorum Pinc, and cod. Harl.; amorumque utiliorum BA.) adsidua iactatio. Aliquis [*](aliquis Buecheler; is BA; s. (scilicet) Hense.)
- habebat saepe ducentos,
- Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
- Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
v3.p.394- Concha salis puri, toga quae defendere frigus
- Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
- Huic parco, paucis contento; quinque diebus
- Nil erat.