Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Conversus ad ianuam " Quis est iste ? " inquam, " iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es ? Quid te delectavit alienum mortuum tollere ? " At ille "Non cognoscis me ?" inquit. " Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum." "Perfecte," inquam, "iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est ? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt."
Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea, quocumque adverteram, apparuit. Conplectamur illam et amemus; plena est voluptatis, si illa scias uti. Gratissima sunt poma, cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum inponit.
Quod in se iucundissimum omnis voluptas habet, in finem sui differt. Iucundissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps. Et