Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio. " Apparet," inquam, " has platanos neglegi; nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret, si quis has circumfoderet, si inrigaret." Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego illarum primum videram folium.
Conversus ad ianuam " Quis est iste ? " inquam, " iste decrepitus et merito ad ostium admotus? Foras enim spectat. Unde istunc nactus es ? Quid te delectavit alienum mortuum tollere ? " At ille "Non cognoscis me ?" inquit. " Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre. Ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum." "Perfecte," inquam, "iste delirat. Pupulus etiam delicium meum factus est ? Prorsus potest fieri; dentes illi cum maxime cadunt."