Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sed iam debeo epistulam includere. " Sic," inquis, "sine ullo ad me peculio veniet?" Noli timere; aliquid secum fert. Quare aliquid dixi ? Multum. Quid enim hac voce praeclarius, quam illi trado ad te perferendam ? " Malum est in necessitate vivere; sed in necessitate vivere necessitas nulla est." Quidni nulla sit ? Patent undique ad libertatem

v1.p.72
viae multae breves, faciles. Agamus deo gratias, quod nemo in vita teneri potest. Calcare ipsas necessitates licet. "

Epicurus," inquis, "dixit. Quid tibi cum alieno ?" Quod verum est, meum est. Perseverabo Epicurum tibi ingerere, ut isti, qui in verba iurant, nec quid dicatur aestimant, sed a quo, sciant, quae optima sunt, esse communia. VALE.