Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
At excaecant populum et in se convertunt opes, si numerati multum ex aliqua domo effertur, si multum auri tecto quoque eius inlinitur, si familia aut corporibus electa aut spectabilis cultu est. Omnium istorum felicitas in publicum spectat; ille, quem nos et populo et fortunae subduximus, [*](subduximus later MSS.; subdiximus BA.) beatus introsum est.
Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic divitias habent, quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. E contrario dicere solemus: febris illum tenet. Eodem modo dicendum est: divitiae illum tenent. Nihil ergo monuisse te malim quam hoc, quod nemo monetur satis, ut omnia naturalibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat aut parvo; tantum miscere vitia desideriis noli.
Quaeris, quali
- Num tibi, cum fauces urit sitis, aurea quaeris
- Pocula ? Num esuriens fastidis omnia praeter
- Pavonem rhombumque ?
Ambitiosa non est fames, contenta desinere est; quo desinat, non nimis curat. Infelicis luxuriae ista tormenta sunt; quaerit, quemadmodum post saturitatem quoque esuriat, quemadmodum non impleat ventrem, sed farciat, quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet. Egregie itaque Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua aut quam eleganti manu ministretur. Nam si pertinere ad te iudicas, quam crinitus puer et quam perlucidum tibi poculum porrigat, non sitis.
Inter reliqua hoc nobis praestitit natura praecipuum, quod necessitati fastidium excussit. Recipiunt supervacua dilectum: hoc parum decens, illud parum laudatum, oculos hoc meos laedit. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi iura discripsit, ut salvi essemus, non ut delicati. Ad salutem omnia parata sunt et in promptu, deliciis omnia misere ac sollicite conparantur.
Utamur ergo hoc naturae beneficio inter magna
Epistula tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit et hanc expediri desiderat, quomodo ad nos boni honestique notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa.