Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque ! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere: " Nihil mihi tecum, fortuna. Non facio mei tibi copiam. Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri. Nihil rogo." Hoc est privatam facere fortunam.

Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.

Cui enim satis fuit, quod optanti nimium videbatur ? Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla; itaque neminem satiat. Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces; ei vero, qui ad illa pervenit, humilia sunt. Mentior, nisi adhuc quaerit escendere; istud, quod tu summum putas, gradus est.

Omnes autem male habet ignorantia veri;

v3.p.364
tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora [*](minora later MSS.; miro BA.) quam speraverint, adepti ac multa passi vident. Maiorque pars miratur ex intervallo fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt.