Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hanc quidam finitionem reddiderunt: " bonum est, quod secundum naturam est." Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam; non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est. Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen. Levia enim sunt, contemnenda. Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum. Unde adcognoscitur bonum ? Si perfecte secundum naturam est.

" Fateris," inquis, " quod bonum est, secundum naturam esse; haec eius proprietas est. Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non

v3.p.368
sint ? Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"

Ipsa scilicet magnitudine. Nec*' hoc novum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit; factus est pubes, alia eius proprietas fit. Ille enim inrationalis est, hic rationalis. Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.

" Non fit," inquit, " aliud quod maius fit. Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est. Et exiguum mellis pondus et magnum [*](et magnum later MSS.; ex magno BA.) sapore non differt." Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas [*](qualitas later MSS.; aequalitas BA.) est; quamvis augeantur, manet.

Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.

Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit. Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit [*](cuneavit later MSS.; cenavit BA.) et interventu suo vinxit. Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua ? Quia non auget, sed implet.

Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt. Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari. Quod longe aliud factum est quam

v3.p.370
fuit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est. Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit. Vale.

Quotiens aliquid inveni, non expecto, donec dicas " in commune." Ipse mihi dico. Quid sit, quod invenerim quaeris; sinum laxa, merum lucrum est. Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis. Quam valde cupis audire ! nec inmerito; ad maximas te divitias conpendiaria ducam. Opus erit tamen tibi creditore; ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.