Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non tam benignum ac liberate tempus natura nobis dedit, ut aliquid ex illo vacet perdere. Et vide, quam multa etiam diligentissimis pereant: aliud valetudo sua cuique abstulit, aliud suorum; aliud necessaria negotia, aliud publica occupaverunt; vitam nobiscum dividit somnus.

Ex [*](ex Pinc.; et BA.) hoc tempore tam angusto et rapido et nos auferente quid iuvat maiorem partem mittere in vanum ?

Adice nunc, quod adsuescit animus delectare se potius quam sanare et philosophiam oblectamentum facere, cum remedium sit. Inter sapientiam et sapere quid intersit nescio; scio mea non interesse, sciam ista an nesciam. Dic mihi: cum quid inter sapientiam et sapere intersit didicero, sapiam [*](sapiam later MSS.; sapientiam BA.) ? Cur ergo potius inter vocabula me sapientiae detines quam inter opera ? Fac me fortiorem, fac securiorem, fac fortunae parem, fac superiorem.

Possum autem superior esse, si derexero eo [*](eo added by Haase.) omne, quod disco. VALE.

v3.p.360

Exigis a me frequentiores epistulas. Rationes conferamus; solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem. Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio. Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam " si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat."